monumenta.ch > Plinius > sectio 190

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 189
{LXXX} Contexenda sunt his caelestibus nexa causis. namque et Aethiopas vicini sideris vapore torreri adustisque similes gigni, barba et capillo vibrato, non est dubium, et adversa plaga mundi candida atque glaciali cute esse gentes, flavis promissas crinibus, truces vero ex caeli rigore has, illas mobilitate sapientes, ipsoque crurum argumento illis in supera sucum revocari natura vaporis, his in inferas partes depelli umore deciduo; hic graves feras, illic varias effigies animalium provenire et maxime alitum multas figuras gigni volucres; corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic umoris alimento;